monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3 > 8 > 23 > 3 > 4 > 1 > 4 > 9 > 3
Gellius, Noctes Atticae, 16, II Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit eius legis reprehensio. <<<     >>> IV Quo ritu quibusque verbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus sit his, quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae verba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo frequentarent causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti aecum esset.

Gellius, Noctes Atticae, 16, Caput III Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit et tolerari fames; verbaque ipsa Erasistrati super ea re scripta.

1 Cum Favorino Romae dies plerumque totos eramus, tenebatque animos nostros homo ille fandi dulcissimus, atque eum, quoquo iret, quasi ex lingua prorsum eius apti prosequebamur; ita sermonibus usquequaque amoenissimis demulcebat. 2 Tum ad quendam aegrum cum isset visere nosque cum eo una introissemus multaque ad medicos, qui tum forte istic erant, valitudinis eius gratia oratione Graeca dixisset: 'ac ne hoc quidem mirum' inquit 'videri debet, quod, cum antehac semper edundi fuerit adpetens, nunc post imperatam inediam tridui omnis eius adpetitio pristina elanguerit. 3 Nam quod Erasistratus scriptum' inquit 'reliquit, propemodum verum est: esuritionem faciunt inanes patentesque intestinorum fibrae et cava intus ventris ac stomachi vacua et hiantia; quae ubi aut cibo conplentur aut inanitate diutina contrahuntur et conivent, tunc loco, in quem cibus capitur, vel stipato vel adducto voluntas capiendi eius desiderandique restinguitur.' 4 Scythas quoque ait eundem Erasistratum dicere, cum sit usus, ut famem longius tolerent, fasceis ventrem strictissime circumligare. Ea ventris conpressione esuritionem posse depelli creditum est. 5 Haec tum Favorinus multaque istiusmodi alia adfabilissime dicebat; nos autem postea, 6 cum librum forte Erasistrati legeremus διαιρέσεων primum, id ipsum in eo libro, quod Favorinum audiebamus dicere, scriptum offendimus. 7 Verba Erasistrati ad eam rem pertinentia haec sunt: Ἐλογιζόμεθα οὖν παρὰ τὴν ἰσχυρὰν σύμπτωσιν τῆς κοιλίας εἶναι τὴν σφόδρα ἀσιτίαν· καὶ γὰρ τοῖς ἐπιπλέον ἀσιτοῦσιν κατὰ προαίρεσιν ἐν τοῖς πρώτοις χρόνοις πεῖνα παρακολουθεῖ, ὕστερον δὲ οὐκέτι. 8 Deinde paulum infra: Εἰθισμένοι δέ εἰσιν καὶ οἱ Σκύθαι, ὅταν διά τινα καιρὸν ἀναγκάζωνται ἀσιτεῖν, ζώναις πλατείαις τὴν κοιλίαν διασφίγγειν, ὡς τῆς πείνης αὐτοὺς ἧττον ἐνοχλούσης· σχεδὸν δὲ καὶ ὅταν πλήρης κοιλία ἦι, διὰ τὸ κένωμα ἐν αὐτῆι μηδὲν εἶναι, διὰ τοῦτο οὐ πεινῶσιν, ὅταν δὲ σφόδρα συμπεπτωκυῖα ἦι, κένωμα οὐκ ἔχει. 9 In eodem libro Erasistratus vim quandam famis non tolerabilem, quam Graeci βούλιμον appellant, in diebus frigidissimis multo facilius accidere ait, quam cum serenum atque placidum est, atque eius rei causas, cur is morbus in eo plerumque tempore oriatur, nondum sibi esse compertas dicit. 10 Verba, quibus id dicit, haec sunt: Ἄπορον δὲ καὶ δεόμενον ἐπισκέψεως καὶ ἐπὶ τούτου καὶ ἐπὶ τῶν λοιπῶν βουλιμιώντων, διὰ τί ἐν τοῖς ψύχεσιν μᾶλλον τὸ σύμπτωμα τοῦτο γίνεται ἐν ταῖς εὐδίαις.
Gellius HOME

bnf4952.346 bnf13038.124 uldVLF112.105

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik