monumenta.ch > Gellius > 9 > 19 > 31
Gellius, Noctes Atticae, 15, XXX Vehiculum, quod 'petorritum' appellatur, cuiatis linguae vocabulum sit, Graecae an Gallicae. <<<
Gellius, Noctes Atticae, 15, Caput XXXI Quae verba legaverint Rodii ad hostium ducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine.
1 Rodum insulam celebritatis antiquissimae oppidumque in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat obpugnabatque Demetrius, dux aetatis suae inclutus, cui a peritia disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia ad capienda oppida repertarum cognomentum Πολιορκητής fuit. 2 Tum ibi in obsidione illa aedes quasdam publice factas, quae extra urbis muros cum parvo praesidio erant, adgredi et vastare atque absumere igni parabat. 3 In his aedibus erat memoratissima illa imago Ialysi Protogenis manu facta, inlustris pictoris, cuius operis pulchritudinem praestantiamque ira percitus Rodiis invidebat. 4 Mittunt Rodii ad Demetrium legatos cum his verbis: 'Quae, malum,' inquiunt 'ratiost, ut tu imaginem istam velis incendio aedium facto disperdere? Nam si nos omnes superaveris et oppidum hoc totum ceperis, imagine quoque illa integra et incolumi per victoriam potieris; sin vero nos vincere obsidendo nequiveris, petimus consideres, ne turpe tibi sit, quia non potueris bello Rodios vincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse.' 5 Hoc ubi ex legatis audivit, obpugnatione desita et imagini et civitati pepercit.
Gellius HOME
bnf4952.395 bnf13038.123 uldVLF112.103
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik