monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5 > 11 > 21 > 13 > 3 > 17 > 17 > 15 > 11 > 11 > 27 > 13 > 13 > 19 > 31 > 26 > 17 > 29
Gellius, Noctes Atticae, 15, XXVIII Quod erravit Cornelius Nepos, cum scripsit Ciceronem tres et viginti annos natum causam pro Sexto Roscio dixisse. <<<     >>> XXX Vehiculum, quod 'petorritum' appellatur, cuiatis linguae vocabulum sit, Graecae an Gallicae.

Gellius, Noctes Atticae, 15, Caput XXIX Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit.

1 Duae istae in loquendo figurae notae satis usitataeque sunt: 'mihi nomen est Iulius' et 'mihi nomen est Iulio'; 2 tertiam figuram novam hercle repperi apud Pisonem in secundo annalium. Verba Pisonis haec sunt: 'L. Tarquinium, collegam suum, quia Tarquinio nomine esset, metuere; eumque orat, uti sua voluntate Roma concedat.' 'Quia Tarquinio' inquit 'nomine esset': hoc proinde est, tamquam si ego dicam: 'mihi nomen est Iulium'.
Gellius HOME

bnf4952.394 bnf13038.123 uldVLF112.102

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik