monumenta.ch > Gellius > 5 > 26
Gellius, Noctes Atticae, 15, XXV De verbis quibusdam novis, quae in Gnaei Mati mimiambis offenderamus. <<< >>> XXVII Quid sint 'comitia calata', quid 'curiata', quid 'centuriata', quid 'tributa', quid 'concilium'; atque inibi quaedam eiusdemmodi.
Gellius, Noctes Atticae, 15, Caput XXVI Quibus verbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque definitionis interpretamentum verbis Latinis factum.
1 Aristoteles, quid syllogismus esset, his versibus definivit: Λόγος, ἐν ὧι τεθέντων τινῶν ἕτερόν τι τῶν κειμένων ἐξ ἀνάγκης συμβαίνει διὰ τῶν κειμένων. 2 Eius definitionis non videbatur habere incommode interpretatio facta hoc modo: Syllogismus est oratio, in qua consensis quibusdam et concessis aliud quid, quam quae concessa sunt, per ea, quae concessa sunt, necessario conficitur.
Gellius HOME
bnf4952.394 bnf13038.122 uldVLF112.101