monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3 > 8 > 23 > 3 > 4 > 1 > 4 > 9 > 3 > > 3 > 8 > 1 > 3 > 9 > 3 > 6 > 8 > 27 > 16 > 6 > 4 > 9 > > 5 > 8 > 3 > 5 > 18 > 6 > 3 > 4 > 17 > 25
Gellius, Noctes Atticae, 15, XXIV Quid Vulcacius Sedigitus in libro, quem de poetis scripsit, de comicis Latinis iudicarit. <<<     >>> XXVI Quibus verbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque definitionis interpretamentum verbis Latinis factum.

Gellius, Noctes Atticae, 15, Caput XXV De verbis quibusdam novis, quae in Gnaei Mati mimiambis offenderamus.

1 Cn. Matius, vir eruditus, in mimiambis suis non absurde neque absone finxit 'recentatur' pro eo, quod Graeci dicunt ἀνανεοῦται, id est 'denuo nascitur atque iterum fit recens'. Versus, in quibus hoc verbum est, hi sunt:

iam iam albicascit Phoebus et recentatur
commune lumen hominibus voluptatis.

2 Idem Matius in isdem mimiambis 'edulcare' dicit, quod est 'dulcius reddere', in his versibus:

quapropter edulcare convenit vitam
curasque acerbas sensibus gubernare.

Gellius HOME

bnf4952.394 bnf13038.122 uldVLF112.101