monumenta.ch > Gellius > 15 > 9 > 8 > 20 > 5 > 10 > 9 > 6 > 18 > 8 > 15 > 2 > 4 > 18 > 20 > 15 > 15 > 3 > 4 > 14 > 15 > 3 > 28 > 4 > 5 > 15 > 15 > 3 > 5 > 23 > 9 > 3 > 8 > 5 > 27 > 3 > 16 > 20 > 4 > 17 > 25 > 11 > 13 > 24
Gellius, Noctes Atticae, 15, XXIII De aetatibus historicorum nobilium, Hellanici, Herodoti, Thucydidis. <<< >>> XXV De verbis quibusdam novis, quae in Gnaei Mati mimiambis offenderamus.
Gellius, Noctes Atticae, 15, Caput XXIV Quid Vulcacius Sedigitus in libro, quem de poetis scripsit, de comicis Latinis iudicarit.
1 Sedigitus in libro, quem scripsit de poetis, quid de his sentiat, qui comoedias fecerunt, et quem praestare ex omnibus ceteris putet ac deinceps, quo quemque in loco et honore ponat, his versibus suis demonstrat:
multos incertos certare hanc rem vidimus,
palmam poetae comico cui deferant.
eum meo iudicio errorem dissolvam tibi,
ut, contra si quis sentiat, nihil sentiat.
Caecilio palmam Statio do comico.
Plautus secundus facile exuperat ceteros.
dein Naevius, qui fervet, pretio in tertiost.
si erit, quod quarto detur, dabitur Licinio.
post insequi Licinium facio Atilium.
in sexto consequetur hos Terentius,
Turpilius septimum, Trabea octavum optinet,
nono loco esse facile facio Luscium.
decimum addo causa antiquitatis Ennium.
Gellius HOME
bnf4952.394 bnf13038.122 uldVLF112.100
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik