monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5 > 11 > 21
Gellius, Noctes Atticae, 15, XX Notata quaedam de Euripidis poetae genere, vita, moribus; deque eiusdem fine vitae. <<<     >>> XXII Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque simulamentis, quibus ad barbaros milites continendos conciliandosque sibi utebatur.

Gellius, Noctes Atticae, 15, Caput XXI Quod a poetis Iovis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi traduntur.

1 Praestantissimos virtute, prudentia, viribus Iovis filios poetae appellaverunt, ut Aeacum et Minoa et Sarpedona; ferocissimos et inmanes et alienos ab omni humanitate tamquam e mari genitos Neptuni filios dixerunt, Cyclopa et Cercyona et Scirona et Laestrygonas.
Gellius HOME

bnf4952.393 bnf13038.122 uldVLF112.99