monumenta.ch > Gellius > 9 > 19
Gellius, Noctes Atticae, 15, XVIII Quod pugna belli civilis victoriaque Gai Caesaris, quam vicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis vaticinium eodem ipso die in Italia Patavi. <<<     >>> XX Notata quaedam de Euripidis poetae genere, vita, moribus; deque eiusdem fine vitae.

Gellius, Noctes Atticae, 15, Caput XIX Verba M. Varronis memoria digna ex satura, quae inscribitur περὶ ἐδεσμάτων.

1 Non paucissimi sunt, in quos potest convenire id quod M. Varro dicit in satura, quae inscribitur περὶ ἐδεσμάτων. 2 Verba haec sunt: 'Si, quantum operae sumpsisti, ut tuus pistor bonum faceret panem, eius duodecimam philosophiae dedisses, ipse bonus iampridem esses factus. Nunc illum qui norunt volunt emere milibus centum, te qui novit nemo centussis.'
Gellius HOME

bnf4952.392 bnf13038.121 uldVLF112.98

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik