monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3 > 8 > 23 > 3 > 4 > 1 > 4 > 9 > 3 > > 3 > 8 > 1 > 3 > 9 > 3 > 6 > 8 > 27 > 16
Gellius, Noctes Atticae, 15, XV 'Passis velis' et 'passis manibus' dixisse veteres non a verbo suo, quod est 'patior', sed ab alieno, quod est 'pando'. <<< >>> XVII Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis canere desierint, cum patrium istum morem canendi haberent.
Gellius, Noctes Atticae, 15, Caput XVI De novo genere interitus Crotoniensis Milonis.
1 Milo Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade <LXII> primum coronatum esse, exitum habuit e vita miserandum et mirandum. 2 Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiae silvestribus, quercum vidit proxime viam patulis in parte media rimis hiantem. 3 Tum experiri, credo, etiam tunc volens, an ullae sibi reliquae vires adessent, inmissis in cavernas arboris digitis diducere et rescindere quercum conatus est. Ac mediam quidem partem discidit divellitque; 4 quercus autem in duas diducta partis, cum ille quasi perfecto, quod erat conixus, manus laxasset, cessante vi rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque stricta denuo et cohaesa dilacerandum hominem feris praebuit.
Gellius HOME
bnf4952.391 bnf13038.121 uldVLF112.98
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik