monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9 > 9 > 8 > 8 > 9 > 8 > 9 > 8 > 20 > 4 > 18 > 1 > 1 > 4 > 4 > 9 > 5 > 8 > 4 > 4 > 9 > 8 > 8 > 20 > 6 > 6 > 5 > 20 > 1 > 4 > 15
Gellius, Noctes Atticae, 15, XIV Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecis mutuatus est. <<< >>> XVI De novo genere interitus Crotoniensis Milonis.
Gellius, Noctes Atticae, 15, Caput XV 'Passis velis' et 'passis manibus' dixisse veteres non a verbo suo, quod est 'patior', sed ab alieno, quod est 'pando'.
1 Ab eo, quod est 'pando', 'passum' veteres dixerunt, non 'pansum', et cum 'ex' praepositione 'expassum', non 'expansum'. 2 Caecilius in Synaristosis:
heri vero prospexisse eum se ex tegulis,
haec nuntiasse et flammeum expassum domi.
3 'Capillo' quoque esse mulier 'passo' dicitur quasi porrecto et expanso, et 'passis manibus' et 'velis passis' dicimus, quod significat diductis atque distentis. 4 Itaque Plautus in Milite glorioso 'a' littera in 'e' mutata per compositi vocabuli morem 'dispessis' dicit pro eo, quod est 'dispassis':
credo ego istoc exemplo tibi esse eundum extra portam,
dispessis manibus patibulum cum habebis.
Gellius HOME
bnf4952.391 bnf13038.121 uldVLF112.97
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik