monumenta.ch > Gellius > 15 > 9 > 8 > 20 > 5 > 10 > 9 > 6 > 18 > 8 > 15 > 2 > 4 > 18 > 20 > 15 > 15 > 3 > 4 > 14
Gellius, Noctes Atticae, 15, XIII De verbis inopinatis, quae utroqueversum dicuntur et a grammaticis 'communia' vocantur. <<<     >>> XV 'Passis velis' et 'passis manibus' dixisse veteres non a verbo suo, quod est 'patior', sed ab alieno, quod est 'pando'.

Gellius, Noctes Atticae, 15, Caput XIV Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecis mutuatus est.

1 Aput Q. Metellum Numidicum in libro accusationis in Valerium Messalam tertio nove dictum esse adnotavimus. 2 Verba ex oratione eius haec sunt: 'Cum sese sciret in tantum crimen venisse atque socios ad senatum questum flentes venisse sese pecunias maximas exactos esse.' 3 '<Sese> pecunias' inquit '<maximas> exactos esse' pro eo, quod est 'pecunias a se esse maximas exactas'. 4 Id nobis videbatur Graeca figura dictum; Graeci enim dicunt: εἰσεπράξατό με ἀργύριον, id significat 'exegit me pecuniam'. Quod si id dici potest, etiam 'exactus esse aliqui pecuniam' dici potest, 5 Caeciliusque eadem figura in Hypobolimaeo Aeschino usus videtur:

ego illud minus nihilo exigor portorium, id est 'nihilominus exigitur de me portorium'.

Gellius HOME

bnf4952.391 bnf13038.121 uldVLF112.97