monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3 > 8 > 23 > 3 > 4 > 1 > 4 > 9 > 3 > > 3 > 8 > 1 > 3 > 9 > 3 > 6 > 8 > 27 > 16 > 6 > 4 > 9 > > 5 > 8 > 3 > 5 > 18 > 6 > 3 > 4 > 17 > 25 > 3 > 11 > 13
Gellius, Noctes Atticae, 15, XII Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus. <<<     >>> XIV Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecis mutuatus est.

Gellius, Noctes Atticae, 15, Caput XIII De verbis inopinatis, quae utroqueversum dicuntur et a grammaticis 'communia' vocantur.

1 'Utor' et 'vereor' et 'hortor' et 'consolor' communia verba sunt ac dici utroqueversus possunt: 'vereor te' et 'vereor abs te', id est 'tu me vereris'; 'utor te' et 'utor abs te', id est 'tu me uteris'; 'hortor te' et 'hortor abs te', id est 'tu me hortaris'; 'consolor te' et 'consolor abs te', id est 'tu me consolaris'; 'testor' quoque et 'interpretor' significatione reciproca dicuntur. 2 Sunt autem verba haec omnia ex altera parte inusitata et, an dicta sint in eam quoque partem, quaeri solet. 3 Afranius in Consobrinis:

em isto parentum est vita vilis liberis,
ubi malunt metui, quam vereri se ab suis.

Hic 'vereri' ex ea parte dictum est, quae est non usitatior. 4 Novius in Lignaria verbum, quod est 'utitur', ex contraria parte dicit:

quia supellex multa, quae non utitur, emitur tamen,

id est 'quae usui non est'. 5 M. Cato in quinta origine 'exercitum' inquit 'suum pransum, paratum, cohortatum eduxit foras atque instruxit.' 6 'Consolor' quoque in partem alteram, praeterquam dici solitum est, scriptum invenimus in epistula Q. Metelli, quam, cum in exilio esset, ad Cn. et ad L. Domitios dedit. 'At cum animum' inquit 'vestrum erga me video, vehementer consolor, et fides virtusque vestra mihi ante oculos versatur.' 7 'Testata' itidem et 'interpretata' eadem ratione dixit M. Tullius in primo libro de divinatione, ut 'testor' 'interpretor'que verba communia videri debeant. 8 Sallustius quoque eodem modo 'dilargitis proscriptorum bonis' dicit, tamquam verbum 'largior' sit ex verbis communibus. 9 'Veritum' autem, sicut 'puditum' et 'pigitum', non personaliter per infinitum modum dictum esse non a vetustioribus tantum videmus, sed a M. quoque Tullio in secundo de finibus. 'Primum' inquit 'Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate, quae maxima dulcedine sensum moveret, summum bonum ponere.' 10 'Dignor' quoque et 'veneror' et 'confiteor' et 'testor' habita sunt in verbis communibus. Sic illa in Vergilio dicta sunt:

coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo,

et

cursusque dabit venerata secundos.

11 'Confessi' autem 'aeris', de quo facta confessio est, in XII tabulis scriptum est his verbis: 'Aeris confessi rebusque <iure> iudicatis XXX dies iusti sunto.' Item ex isdem tabulis id quoque est: 'Qui se sierit testarier libripensue fuerit, ni testimonium fariatur, inprobus intestabilisque esto.'
Gellius HOME

bnf4952.391 bnf13038.120 uldVLF112.96

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik