monumenta.ch > Gellius > 15 > 9 > 8 > 20 > 5 > 10
Gellius, Noctes Atticae, 15, IX Quod Caecilius poeta 'frontem' genere virili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appellavit. <<<     >>> XI Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item verba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt, qui disciplinam rhetoricam instituere et exercere Romae coeperant.

Gellius, Noctes Atticae, 15, Caput X De voluntario et admirando interitu virginum Milesiarum.

1 Plutarchus in librorum, quos περὶ ψυχῆς inscripsit, primo, cum de morbis dissereret in animos hominum incidentibus, virgines dixit Milesii nominis fere quot tum in ea civitate erant, repente sine ulla evidenti causa voluntatem cepisse obeundae mortis ac deinde plurimas vitam suspendio amisisse. 2 Id cum accideret in dies crebrius neque animis earum mori perseverantium medicina adhiberi quiret, decrevisse Milesios, ut virgines, quae corporibus suspensis demortuae forent, ut hae omnes nudae cum eodem laqueo, qui essent praevinctae, efferrentur. Post id decretum virgines voluntariam mortem non petisse pudore solo deterritas tam inhonesti funeris.
Gellius HOME

bnf4952.389 bnf13038.120 uldVLF112.95