monumenta.ch > Gellius > 30 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 1 > 7 > 6 > 7 > 7 > 2 > 9 > 8
Gellius, Noctes Atticae, 15, VII Observatum esse in senibus, quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi Augusti ad Gaium filium. <<<     >>> IX Quod Caecilius poeta 'frontem' genere virili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appellavit.

Gellius, Noctes Atticae, 15, Caput VIII Locus ex oratione †Fauorini, veteris oratoris, de cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est, cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit.

1 Cum legeremus orationem veterem †Fauorini, non indiserti viri, qua oratione * * * totum, ut meminisse possemus odio esse hercle istiusmodi sumptus atque victus, perdidicimus. 2 Verba haec, quae adposuimus, †Fauorini sunt: 'Praefecti popinae atque luxuriae negant cenam lautam esse, nisi, cum lubentissime edis, tum auferatur et alia esca melior atque amplior succenturietur. Is nunc flos cenae habetur inter istos, quibus sumptus et fastidium pro facetiis procedit, qui negant ullam avem praeter ficedulam totam comesse oportere; ceterarum avium atque altilium nisi tantum adponatur, ut a cluniculis inferiore parte saturi fiant, convivium putant inopia sordere, superiorem partem avium atque altilium qui edint, eos palatum <non> habere. Si proportione pergit luxuria crescere, quid relinquitur, nisi uti delibari sibi cenas iubeant, ne edendo defetigentur, quando stratus auro, argento, purpura amplior aliquot hominibus quam dis inmortalibus adornatur?'
Gellius HOME

bnf4952.388 bnf13038.119 uldVLF112.94