monumenta.ch > Gellius > 30 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 1 > 7 > 6
Gellius, Noctes Atticae, 15, V Verbum 'profligo' a plerisque dici inproprie insciteque. <<<     >>> VII Observatum esse in senibus, quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi Augusti ad Gaium filium.

Gellius, Noctes Atticae, 15, Caput VI In libro M. Ciceronis de gloria secundo manifestum erratum in ea parte, in qua scriptum est super Hectore et Aiace.

1 In libro M. Tullii, qui est secundus de gloria, manifestus error est non magnae rei, quem errorem esse possit cognoscere non aliquis eruditorum, sed qui tantum legerit Ὁμήρου τὸ Η. 2 Quamobrem non tam id mirabamur errasse in ea re M. Tullium, quam non esse animadversum hoc postea correctumque vel ab ipso vel a Tirone, liberto eius, diligentissimo homine et librorum patroni sui studiosissimo. 3 Ita enim scriptum in eo libro est: 'Apud eundem poetam Aiax cum Hectore congrediens depugnandi causa agit, ut sepeliatur, si sit forte victus, declaratque se velle, ut suum tumulum multis etiam post saeculis praetereuntes sic loquantur:

hic situs est vitae iampridem lumina linquens,
qui quondam Hectoreo perculsus concidit ense.
fabitur haec aliquis, mea semper gloria vivet.'

4 Huius autem sententiae versus, quos Cicero in linguam Latinam vertit, non Aiax apud Homerum dicit, neque Aiax agit, ut sepeliatur, sed Hector dicit, et Hector de sepultura agit priusquam sciat an Aiax secum depugnandi causa congressurus sit.
Gellius HOME

bnf4952.387 bnf13038.119 uldVLF112.93

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik