monumenta.ch > Gellius > 30 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 1 > 7 > 6 > 7 > 7 > 2 > 9 > 8 > 7 > 20 > 7 > 4 > 7 > 5
Gellius, Noctes Atticae, 15, IV Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est. <<< >>> VI In libro M. Ciceronis de gloria secundo manifestum erratum in ea parte, in qua scriptum est super Hectore et Aiace.
Gellius, Noctes Atticae, 15, Caput V Verbum 'profligo' a plerisque dici inproprie insciteque.
1 Sicut alia verba pleraque ignoratione et inscitia improbe dicentium quae non intellegant deflexa ac depravata sunt a ratione recta et consuetudine, ita huius quoque verbi, quod est 'profligo', significatio versa et corrupta est. 2 Nam cum ab adfligendo et ad perniciem interitumque deducendo inclinatum id tractumque sit semperque eo verbo, qui diligenter locuti sunt, ita usi sint, ut 'profligare' dicerent 'prodigere' et 'deperdere' 'profligatasque' res quasi 'proflictas' et 'perditas' appellarent, nunc audio aedificia et templa et alia fere multa, quae prope absoluta adfectaque sunt, 'in profligato' esse dici ipsaque esse iam 'profligata'. 3 Quapropter urbanissime respondisse praetorem, non indoctum virum, barunculo cuidam ex advocatorum turba Sulpicius Apollinaris in quadam epistula scriptum reliquit. 4 'Nam cum ille' inquit 'rabula audaculus ita postulasset verbaque ita fecisset: "Omnia, vir clarissime, negotia, de quibus te cogniturum esse hodie dixisti, diligentia et velocitate tua profligata sunt; unum id solum relictum est, de quo rogo audias", tum praetor satis ridicule: "An illa negotia, de quibus iam cognovisse me dicis, profligata sint, equidem nescio; hoc autem negotium, quod in te incidit, procul dubio, sive id audiam sive non audiam, profligatum est".' 5 Quod significare autem volunt, qui 'profligatum' dicunt, hi, qui Latine locuti sunt, non 'profligatum', sed 'adfectum' dixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit de provinciis consularibus. 6 Eius verba haec sunt: 'Bellum adfectum videmus et, vere ut dicam, paene confectum.' 7 Item infra: 'Nam ipse Caesar quid est quod in ea provincia commorari velit, nisi ut ea, quae per eum adfecta sunt, perfecta reipublicae tradat?' 8 Idem Cicero in oeconomico: 'Cum vero adfecta iam prope aestate uuas a sole mitescere tempus est.'
Gellius HOME
bnf4952.387 bnf13038.119 uldVLF112.93