monumenta.ch > Gellius > 6 > 3
Gellius, Noctes Atticae, 15, II Quod Plato in libris, quos de legibus composuit, largiores laetioresque in conviviis invitatiunculas vini non inutiles esse existimavit. <<< >>> IV Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est.
Gellius, Noctes Atticae, 15, Caput III Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque, quae praeposita est verbis 'aufugio' et 'aufero'; et an in verbo 'autumo' eadem istaec praepositio esse videri debeat.
1 Legimus librum M. Ciceronis, qui inscriptus est orator. 2 In eo libro Cicero, cum dixisset verba haec 'aufugio' et 'aufero' composita quidem esse ex praepositione 'ab' et ex verbis 'fugio' et 'fero', sed eam praepositionem, quo fieret vox pronuntiatu audituque lenior, versam mutatamque esse in 'au' syllabam coeptumque esse dici 'aufugio' et 'aufero' pro 'abfugio' et 'abfero', 3 cum haec, inquam, ita dixisset, tum postea ibidem super eadem particula ita scripsit: 'Haec' inquit 'praepositio praeter haec duo verba nullo alio in verbo reperietur.' 4 Invenimus autem in conmentario Nigidiano verbum 'autumo' compositum ex 'ab' praepositione et verbo 'aestumo' dictumque intercise 'autumo' quasi 'abaestumo', quod significaret 'totum aestumo' tamquam 'abnumero'. Sed, quod sit cum honore multo dictum P. Nigidii, hominis eruditissimi, audacius hoc argutiusque esse videtur quam verius. 5 'Autumo' enim non id solum significat 'aestumo', sed et 'dico' et 'opinor' et 'censeo', cum quibus verbis praepositio ista neque cohaerentia vocis neque significatione sententiae convenit. 6 Praeterea vir acerrimae in studio litterarum diligentiae M. Tullius non sola esse haec duo verba dixisset, si reperiri posset ullum tertium. 7 Sed illud magis inspici quaerique dignum est, versane sit et mutata 'ab' praepositio in 'au' syllabam propter lenitatem vocis, an potius 'au' particula sua sit propria origine et proinde, ut pleraeque aliae praepositiones a Graecis, ita haec quoque inde accepta sit; sicuti est in illo versu Homeri:
αὐέρυσαν μὲν πρῶτα καὶ ἔσφαξαν καὶ ἔδειραν,
et
ἄβρομοι, αὐίαχοι.
Gellius HOME
bnf4952.385 bnf13038.118 uldVLF112.92
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik