monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9 > 9 > 8 > 8 > 9 > 8 > 9 > 8 > 20 > 4 > 18 > 1 > 1 > 4 > 4 > 9 > 5 > 8 > 4 > 4 > 9 > 8 > 8
Gellius, Noctes Atticae, 14, VII Quod M. Varro Cn. Pompeio, consuli primum designato, commentarium dedit, quem appellavit ipse εἰσαγωγικόν, de officio senatus habendi. <<<    

Gellius, Noctes Atticae, 14, Caput VIII Quaesitum esse dissensumque, an praefectus Latinarum causa creatus ius senatus convocandi consulendique habeat.

1 Praefectum urbi Latinarum causa relictum senatum habere posse Iunius negat, quoniam ne senator quidem sit neque ius habeat sententiae dicendae, cum ex ea aetate praefectus fiat, quae non sit senatoria. 2 M. autem Varro in IIII epistolicarum quaestionum et Ateius Capito in coniectaneorum IIII ius esse praefecto senatus habendi dicunt; deque ea re adsensum esse <se> Capito Tuberoni contra sententiam Iunii refert: 'Nam et tribunis' inquit 'plebis senatus habendi ius erat, quamquam senatores non essent ante Atinium plebiscitum.'
Gellius HOME

bnf4952.383 bnf13038.117 uldVLF112.88

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik