monumenta.ch > Gellius > 5
Gellius, Noctes Atticae, 14, IV Quod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae modulis coloribusque verborum depinxit. <<< >>> VI Cuimodi sint, quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de vocabulis singularum urbium regionumque inmutatis.
Gellius, Noctes Atticae, 14, Caput V Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata super casu vocativo vocabuli, quod est 'egregius'.
1 Defessus ego quondam diutina commentatione laxandi levandique animi gratia in Agrippae campo deambulabam. Atque ibi duos forte grammaticos conspicatus non parvi in urbe Roma nominis certationi eorum acerrimae adfui, cum alter in casu vocativo 'vir egregi' dicendum contenderet, alter 'vir egregie'. 2 Ratio autem eius, qui 'egregi' oportere dici censebat, huiuscemodi fuit: 'Quaecumque' inquit 'nomina seu vocabula recto casu numero singulari "us" syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est "i" littera, ea omnia casu vocativo "i" littera terminantur, ut "Caelius Caeli", "modius modi", "tertius terti", "Accius Acci", "Titius Titi" et similia omnia; sic igitur "egregius", quoniam "us" syllaba in casu nominandi finitur eamque syllabam praecedit "i" littera, habere debebit in casu vocandi "i" litteram extremam, et idcirco "egregi", non "egregie", rectius dicetur. Nam "divus" et "rivus" et "clivus" non "us" syllaba terminantur, sed ea, quae per duo "u" scribenda est, propter cuius syllabae sonum declarandum reperta erat nova littera, quae digamma appellabatur.' 3 Hoc ubi ille alter audivit: 'o' inquit 'egregie grammatice vel, si id mavis, egregissime, dic, oro te, "inscius" et "impius" et "sobrius" et "ebrius" et "proprius" et "propitius" et "anxius" et "contrarius", quae "us" syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam "i" littera est, quem casum vocandi habent? me enim pudor et verecundia tenet pronuntiare ea secundum tuam definitionem.' 4 Sed cum ille paulisper oppositu horum vocabulorum commotus reticuisset et mox tamen se conlegisset eandemque illam, quam definierat, regulam retineret et propugnaret diceretque et 'proprium' et 'propitium' et 'anxium' et 'contrarium' itidem in casu vocativo dicendum, ut 'adversarius' et 'extrarius' diceretur, 'inscium' quoque et 'impium' et 'ebrium' et 'sobrium' insolentius quidem paulo, sed rectius per 'i' litteram, non per 'e', in eodem casu pronuntiandum eaque inter eos contentio longius duceretur, non arbitratus ego operae pretium esse eadem istaec diutius audire clamantes conpugnantesque illos reliqui.
Gellius HOME
bnf4952.380 bnf13038.115 uldVLF112.85
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik