monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9 > 9 > 8 > 8 > 9 > 8 > 9 > 8 > 20 > 4 > 18 > 1 > 1 > 4 > 4 > 9 > 5 > 8 > 4 > 4 > 9 > 8 > 8 > 20 > 6 > 6 > 5 > 20 > 1 > 4 > 15 > 5 > 5 > 1 > 4 > 4
Gellius, Noctes Atticae, 14, III An aemuli offensique inter sese fuerint Xenophon et Plato. <<<     >>> V Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata super casu vocativo vocabuli, quod est 'egregius'.

Gellius, Noctes Atticae, 14, Caput IV Quod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae modulis coloribusque verborum depinxit.

1 Condigne mehercule et condecore Chrysippus in librorum, qui inscribuntur περὶ καλοῦ καὶ ἡδονῆς, primo os et oculos Iustitiae vultumque eius severis atque venerandis verborum coloribus depinxit. 2 Facit quippe imaginem Iustitiae fierique solitam esse dicit a pictoribus rhetoribusque antiquioribus ad hunc ferme modum: 'forma atque filo virginali, aspectu vehementi et formidabili, luminibus oculorum acribus, neque humilis neque atrocis, sed reverendae cuiusdam tristitiae dignitate.' 3 Ex imaginis autem istius significatione intellegi voluit iudicem, qui Iustitiae antistes est, oportere esse gravem, sanctum, severum, incorruptum, inadulabilem contraque improbos nocentesque inmisericordem atque inexorabilem erectumque et arduum ac potentem, vi et maiestate aequitatis veritatisque terrificum. 4 Verba ipsa Chrysippi de Iustitia scripta haec sunt: Παρθένος δὲ εἶναι λέγεται κατὰ σύμβολον τοῦ ἀδιάφθορος εἶναι καὶ μηδαμῶς ἐνδιδόναι τοῖς κακούργοις μηδὲ προσίεσθαι μήτε τοὺς ἐπιεικεῖς λόγους μήτε παραίτησιν καὶ δέησιν μήτε κολακείαν μήτε ἄλλο μηδὲν τῶν τοιούτων· οἷς ἀκολούθως καὶ σκυθρωπὴ γράφεται καὶ συνεστηκὸς ἔχουσα τὸ πρόσωπον καὶ ἔντονον καὶ δεδορκὸς βλέπουσα, ὥστε τοῖς μὲν ἀδίκοις φόβον ἐμποιεῖν, τοῖς δὲ δικαίοις θάρσος, τοῖς μὲν προσφιλοῦς ὄντος τοῦ τοιούτου προσώπου, τοῖς δὲ ἑτέροις προσάντους. 5 Haec verba Chrysippi eo etiam magis ponenda existimavi, ut prompta ad considerandum iudicandumque sint, quoniam legentibus ea nobis delicatiorum quidam disciplinarum philosophi Saevitiae imaginem istam esse, non Iustitiae, dixerunt.
Gellius HOME

bnf4952.380 bnf13038.115 uldVLF112.85