monumenta.ch > Gellius > 30
Gellius, Noctes Atticae, 13, XXIX Quod Quadrigarius 'cum multis mortalibus' dixit; an quid et quantum differret, si dixisset 'cum multis hominibus'. <<< >>> XXXI Quid sit in satura M. Varronis 'caninum prandium'.
Gellius, Noctes Atticae, 13, Caput XXX Non hactenus esse 'faciem', qua volgo dicitur.
1 Animadvertere est pleraque verborum Latinorum ex ea significatione, in qua nata sunt, decessisse vel in aliam longe vel in proximam eamque decessionem factam esse consuetudine et inscitia temere dicentium, quae, cuimodi sint, non didicerint. 2 Sicuti quidam faciem esse hominis putant os tantum et oculos et genas, quod Graeci πρόσωπον dicunt, quando facies sit forma omnis et modus et factura quaedam corporis totius a faciendo dicta, ut ab aspectu species et a fingendo figura. 3 Itaque Pacuvius in tragoedia, quae Niptra inscribitur, 'faciem' dixit hominis pro corporis longitudine:
'aetate' inquit 'integra,
feroci ingenio, facie procera virum.'
4 Non solum autem in hominum corporibus, sed etiam in rerum cuiusquemodi aliarum 'facies' dicitur. Nam montis et caeli et maris facies, si tempestive dicatur, probe dicitur. 5 Sallustii verba sunt ex historia secunda: 'Sardinia in Africo mari facie vestigii humani in orientem quam occidentem latior prominet.' 6 Ecce autem id quoque in mentem venit, quod etiam Plautus in Poenulo 'faciem' pro totius corporis colorisque habitu dixit. Verba Plauti haec sunt:
set earum nutrix qua sit facie, mi expedi. –
statura non magna, corpore aquilost. – ipsa east. –
specie venusta, ore atque oculis pernigris. –
formam quidem hercle verbis depinxti probe!
7 Praeterea memini Quadrigarium in undevicesimo 'faciem' pro statura totiusque corporis figura dixisse.
Gellius HOME
bnf4952.375 bnf13038.111 uldVLF112.74