monumenta.ch > Gellius > 15 > 9 > 8 > 20 > 5 > 10 > 9 > 6 > 18 > 8 > 15 > 2 > 4 > 18 > 20 > 15 > 15 > 3 > 4 > 14 > 15 > 3 > 28 > 4 > 5 > 15 > 15 > 3 > 5 > 23 > 9 > 3 > 8 > 5 > 27
Gellius, Noctes Atticae, 13, XXVI Verba P. Nigidii, quibus dicit in nomine Valeri in casu vocandi primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem verbis ad rectam scripturam pertinentia. <<< >>> XXVIII De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro de officiis secundo, qua hortatur, ut homines ad cavendas iniurias in omni loco intenti paratique sint.
Gellius, Noctes Atticae, 13, Caput XXVII De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni.
1 Partheni poetae versus est:
Γλαύκωι καὶ Νηρεῖ καὶ εἰναλίωι Μελικέρτηι.
2 Eum versum Vergilius aemulatus est itaque fecit duobus vocabulis venuste inmutatis parem:
Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.
3 Sed illi Homerico non sane re parem neque similem fecit; esse enim videtur Homeri simplicior et sincerior, Vergilii autem νεωτερικώτερος et quodam quasi ferumine inmisso fucatior:
Ταῦρον δ' Ἀλφειῶι, ταῦρον δὲ Ποσειδάωνι.
Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.
Gellius HOME
bnf4952.374 bnf13038.110 uldVLF112.72