monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5 > 11 > 21 > 13 > 3 > 17 > 17 > 15 > 11 > 11 > 27 > 13 > 13 > 19
Gellius, Noctes Atticae, 13, XVIII Quid aput M. Catonem significent verba haec 'inter os atque offam'. <<< >>> XX De genere atque nominibus familiae Porciae.
Gellius, Noctes Atticae, 13, Caput XIX * * *
1 Versus est notae vetustatis senarius:
σοφοὶ τύραννοι τῶν σοφῶν ξυνουσίαι.
2 Eum versum Plato in Theaeteto Euripidi esse dicit. Quod quidem nos admodum miramur; nam scriptum eum legimus in tragoedia Sophocli, quae inscripta est Αἴας Λοκρός; prior autem natus fuit Sophocles quam Euripides. 3 Sed etiam ille versus non minus notus:
γέρων γέροντα παιδαγωγήσω σ' ἐγώ,
et in tragoedia Sophocli scriptus est, cui titulus est Φθιώτιδες, et in Bacchis Euripidi. 4 Id quoque animadvertimus aput Aeschylum ἐν τῶι πυρφόρωι Προμηθεῖ et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est Ἰνώ, eundem esse versum absque paucis syllabis. Aeschylus sic:
σιγῶν θ' ὅπου δεῖ καὶ λέγων τὰ καίρια,
Euripides ita:
σιγᾶν θ' ὅπου δεῖ καὶ λέγειν ἵν' ἀσφαλές.
Fuit autem Aeschylus non brevi antiquior.
Gellius HOME
bnf4952.371 bnf13038.106 uldVLF112.63