monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3 > 8 > 23 > 3 > 4 > 1 > 4 > 9 > 3 > > 3 > 8 > 1 > 3 > 9 > 3 > 6 > 8 > 27 > 16 > 6 > 4 > 9 > > 5 > 8 > 3 > 5 > 18
Gellius, Noctes Atticae, 13, XVII 'Humanitatem' non significare id, quod volgus putat, sed eo vocabulo, qui sinceriter locuti sunt, magis proprie esse usos. <<<     >>> XIX * * *

Gellius, Noctes Atticae, 13, Caput XVIII Quid aput M. Catonem significent verba haec 'inter os atque offam'.

1 Oratio est M. Catonis Censorii de aedilibus vitio creatis. Ex ea oratione verba haec sunt: 'Nunc ita aiunt in segetibus, in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audivi inter os atque offam multa intervenire posse; verumvero inter offam atque herbam ibi vero longum intervallum est.' 2 Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul fuit, vir morum et litterarum veterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriae nostrae doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi rescriberet, quaenam esset eorum verborum sententia. 3 Tum Apollinaris nobis praesentibus – nam id temporis ego adulescens Romae sectabar eum discendi gratia – rescripsit Claro ut viro erudito brevissime vetus esse proverbium 'inter os et offam' idem significans, quod Graecus ille παροιμιώδης versus:

πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος καὶ χείλεος ἄκρου.

Gellius HOME

bnf4952.371 bnf13038.106 uldVLF112.62

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik