monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5 > 11 > 21 > 13 > 3 > 17 > 17 > 15 > 11 > 11 > 27 > 13 > 13 > 19 > 31 > 26 > 17 > 29 > 11 > 11 > 16 > 13 > 12 > 13 > 3 > 18 > 16 > 12 > 12 > 10
Gellius, Noctes Atticae, 13, IX Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de 'suculis' et 'hyadibus' quae sunt stellarum vocabula. <<< >>> XI Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellariis.
Gellius, Noctes Atticae, 13, Caput X Quid 'sororis' ἔτυμον esse dixerit Labeo Antistius et quid 'fratris' P. Nigidius.
1 Labeo Antistius iuris quidem civilis disciplinam principali studio exercuit et consulentibus de iure publice responsitavit; <set> ceterarum quoque bonarum artium non expers fuit et in grammaticam sese atque dialecticam litterasque antiquiores altioresque penetraverat Latinarumque vocum origines rationesque percalluerat eaque praecipue scientia ad enodandos plerosque iuris laqueos utebatur. 2 Sunt adeo libri post mortem eius editi, qui posteriores inscribuntur, quorum librorum tres continui, tricesimus octavus et tricesimus nonus et quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad enarrandam et inlustrandam linguam Latinam conducentium. 3 Praeterea in libris, quos ad praetoris edictum scripsit, multa posuit pariter lepide atque argute reperta. Sicuti hoc est, quod in quarto ad edictum libro scriptum legimus: '"Soror"' inquit 'appellata est, quod quasi seorsum nascitur separaturque ab ea domo, in qua nata est, et in aliam familiam transgreditur.' 4 'Fratris' autem vocabulum P. Nigidius, homo inpense doctus, non minus arguto subtilique ἐτύμωι interpretatur: '"Frater"' inquit 'est dictus quasi "fere alter".'
Gellius HOME
bnf4952.369 bnf13038.104 uldVLF112.57
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik