monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > > 30 > 7
Gellius, Noctes Atticae, 13, VI Quid veteres Latini dixerint, quas Graeci προσωιδίας appellant; item quod vocabulum 'barbarismi' non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici. <<<     >>> VIII Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Usus et Memoriae dixit.

Gellius, Noctes Atticae, 13, Caput VII Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis.

1 Leaenas inter omnem vitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures quam unum Herodotus in tertia historia scriptum reliquit. 2 Verba ex eo libro haec sunt: δὲ δὴ λέαινα ἐὸν ἰσχυρὸν καὶ θρασύτατον ἅπαξ ἐν τῶι βίωι τίκτει ἕν· τίκτουσα γὰρ συνεκβάλλει τῶι τέκνωι τὰς μήτρας. 3 Homerus autem leones – sic enim feminas quoque virili genere appellat, quod grammatici ἐπίκοινον vocant – pluris gignere atque educare catulos dicit. 4 Versus, quibus hoc aperte demonstrat, hi sunt:

εἱστήκει ὥς τίς τε λέων περὶ οἷσι τέκεσσιν,
ὧι ῥά τε νήπι' ἄγοντι συναντήσωνται ἐν ὕληι
ἄνδρες ἐπακτῆρες.

5 Item alio in loco idem significat:

πυκνὰ μάλα στενάχων· ὥς τε λὶς ἠυγένειος,
ὧι ῥά θ' ὑπὸ σκύμνους ἐλαφηβόλος ἁρπάσηι ἀνὴρ
ὕλης ἐκ πυκινῆς.

6 Ea nos dissensio atque diversitas cum agitaret inclutissimi poetarum et historicorum nobilissimi, placuit libros Aristotelis philosophi inspici, quos de animalibus exquisitissime composuit. In quibus, quod super ista re scriptum inveniemus, cum ipsius Aristotelis verbis in his commentariis scribemus.
Gellius HOME

bnf4952.345 bnf13038.103 uldVLF112.55

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik