monumenta.ch > Gellius > 30 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7 > 1 > 7 > 6 > 7 > 7 > 2 > 9 > 8 > 7 > 20 > 7 > 4 > 7 > 5 > 1 > 1 > 7 > 6
Gellius, Noctes Atticae, 13, V De Aristotele et Theophrasto et Menedemo philosophis; deque eleganti verecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis. <<< >>> VII Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis.
Gellius, Noctes Atticae, 13, Caput VI Quid veteres Latini dixerint, quas Graeci προσωιδίας appellant; item quod vocabulum 'barbarismi' non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici.
1 Quas Graeci προσωιδίας dicunt, eas veteres docti tum 'notas vocum', tum 'moderamenta', tum 'accentiunculas', tum 'voculationes' appellabant; 2 quod nunc autem 'barbare' quem loqui dicimus, id vitium sermonis non barbarum esse, sed 'rusticum' et cum eo vitio loquentes 'rustice' loqui dictitabant. 3 P. Nigidius in commentariis grammaticis: 'rusticus fit sermo,' inquit 'si adspires perperam.' 4 Itaque id vocabulum, quod dicitur vulgo 'barbarismus', qui ante divi Augusti aetatem pure atque integre locuti sunt, an dixerint, nondum equidem inveni.
Gellius HOME
bnf4952.345 bnf13038.103 uldVLF112.55