monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3
Gellius, Noctes Atticae, 13, II Super poetarum Pacuvii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino. <<<     >>> IV Descripta Alexandri * * *

Gellius, Noctes Atticae, 13, Caput III An vocabula haec 'necessitudo' et 'necessitas' differenti significatione sint.

1 Risu prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum adseverant 'necessitudinem' et 'necessitatem' mutare longe differreque, ideo quod necessitas sit vis quaepiam premens et cogens, necessitudo autem dicatur ius quoddam et vinculum religiosae coniunctionis idque unum solitarium significet. 2 Sicut autem nihil quicquam interest, 'suavitudo' dicas an 'suavitas', 'sanctitudo' an 'sanctitas', 'acerbitudo' an 'acerbitas', 'acritudo' an, quod Accius in Neoptolemo scripsit, 'acritas', ita nihil rationis dici potest, qui 'necessitudo' et 'necessitas' separentur. 3 Itaque in libris veterum vulgo reperias necessitudinem dici pro eo, quod necessum est. 4 Sed necessitas sane pro iure officioque observantiae adfinitatisve infrequens est, quamquam, qui ob hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisve coniuncti sunt, 'necessarii' dicuntur. 5 Repperi tamen in oratione C. Caesaris, qua Plautiam rogationem suasit, 'necessitatem' dictam pro 'necessitudine', id est iure adfinitatis. Verba haec sunt: 'Equidem mihi videor pro nostra necessitate non labore, non opera, non industria defuisse.' 6 Hoc ego scripsi de utriusque vocabuli indifferentia admonitus forte verbi istius, cum legerem Sempronii Asellionis, veteris scriptoris, quartum ex historia librum, in quo de P. Africano, Pauli filio, ita scriptum est: 'Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum nimis bonum imperatorem signis conlatis <non> decertare, nisi summa ei necessitudo aut summa occasio data esset.'
Gellius HOME

bnf4952.368 bnf13038.102 uldVLF112.54