monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14 > 13 > 12 > 22 > 21 > 19 > 26 > 2 > > 10 > 24 > 14 > 21 > 28 > 24 > 21 > 29 > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 4 > 5 > 3 > 15
Gellius, Noctes Atticae, 12, XIV 'Saltem' particula quam vim habeat et quam originem. <<<
Gellius, Noctes Atticae, 12, Caput XV Quod Sisenna in libris historiarum adverbiis huiuscemodi saepenumero usus est: 'celatim', 'vellicatim', 'saltuatim'.
1 Cum lectitaremus historiam Sisennae adsidue, huiuscemodi figurae adverbia in oratione eius animadvertimus, cuimodi sunt haec: 'cursim', 'properatim', 'celatim', 'vellicatim', 'saltuatim'. 2 Ex quibus duo prima, quia sunt notiora, exemplis non indigebant; reliqua in historiarum sexto sic scripta sunt: 'Quam maxime celatim poterat, in insidiis suos disponit.' Item alio in loco: 'Nos una aestate in Asia et Graecia gesta litteris idcirco continentia mandavimus, ne vellicatim aut saltuatim scribendo lectorum animos impediremus.'
Gellius HOME
bnf4952.368 bnf13038.101 uldVLF112.51
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik