monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14 > 13 > 12 > 22 > 21 > 19 > 26 > 2 > > 10 > 24 > 14 > 21 > 28 > 24 > 21 > 29 > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 4 > 5 > 3 > 15 > 11 > 2 > 13 > 12
Gellius, Noctes Atticae, 12, XI Errare istos, qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini philosophi sermo et Sophocli poetae sententia. <<< >>> XIII 'Intra Kalendas' cum dicitur, quid significet, utrum 'ante Kalendas' an 'Kalendis' an utrumque; atque inibi, quid sit in oratione M. Tulli 'intra oceanum' et 'intra montem Taurum' et in quadam epistula 'intra modum'.
Gellius, Noctes Atticae, 12, Caput XII Faceta responsio M. Ciceronis amolientis a se crimen manifesti mendacii.
1 Haec quoque disciplina rhetorica est callide et cum astu res criminosas citra periculum confiteri, ut, si obiectum sit turpe aliquid, quod negari non queat, responsione ioculari eludas et rem facias risu magis dignam quam crimine, sicut fecisse Ciceronem scriptum est, cum id, quod infitiari non poterat, urbano facetoque dicto diluit. 2 Nam cum emere vellet in Palatio domum et pecuniam in praesens non haberet, a P. Sulla, qui tum reus erat, mutua sestertium viciens tacita accepit. 3 Ea res tamen, priusquam emeret, prodita est et in vulgus exivit, obiectumque ei est, quod pecuniam domus emendae causa a reo accepisset. 4 Tum Cicero inopinata obprobratione permotus accepisse se negavit ac domum quoque se empturum negavit atque 'adeo' inquit 'verum sit accepisse me pecuniam, si domum emero'. Sed cum postea emisset et hoc mendacium in senatu ei ab inimicis obiceretur, risit satis atque inter ridendum: 'ἀκοινονόητοι' inquit 'homines estis, cum ignoratis prudentis et cauti patrisfamilias esse, quod emere velit, empturum sese negare propter competitores emptionis.'
Gellius HOME
bnf4952.368 bnf13038.99 uldVLF112.48