monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14 > 13 > 12 > 22 > 21 > 19 > 26 > 2 > > 10 > 24 > 14 > 21 > 28 > 24 > 21 > 29 > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 4 > 5 > 3 > 15 > 11 > 2 > 13 > 12 > 14 > 10
Gellius, Noctes Atticae, 12, IX Quae dicantur vocabula ancipitia; et quod 'honoris' quoque vocabulum ancipiti sententia fuerit. <<< >>> XI Errare istos, qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini philosophi sermo et Sophocli poetae sententia.
Gellius, Noctes Atticae, 12, Caput X Quod 'aeditumus' verbum Latinum sit.
1 'Aeditimus' verbum Latinum est et vetus, ea forma dictum qua 'finitimus' et 'legitimus'. 2 Sed pro eo a plerisque nunc 'aedituus' dicitur nova et commenticia usurpatione quasi a tuendis aedibus appellatus. 3 Satis hoc esse potuit admonendi gratia dixisse * * * propter agrestes quosdam et indomitos certatores, qui nisi auctoritatibus adhibitis non comprimuntur. 4 M. Varro in libro secundo ad Marcellum de Latino sermone 'aeditumum' dici oportere censet magis quam 'aedituum', quod alterum sit recenti novitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum. 5 Laevius quoque, ut opinor, in Protesilaodamia 'claustritumum' dixit, qui claustris ianuae praeesset, eadem scilicet figura qua 'aeditumum' dici videbat, qui aedibus praeest. 6 In <IV in> Verrem M. Tullii in exemplaribus fidelissimis ita inveni scriptum: 'Aeditumi custodesque mature sentiunt', in libris autem hoc vulgariis 'aeditui' scriptum est. 7 Pomponii fabula atellania est, quae ita scripta est: Aeditumus. In qua hic versus est:
qui postquam tibi appareo atque aeditumor in templo tuo.
8 Titus autem Lucretius in carmine suo pro 'aedituis' 'aedituentes' appellat.
Gellius HOME
bnf4952.367 bnf13038.99 uldVLF112.47