monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14 > 13 > 12 > 22 > 21 > 19 > 26 > 2 > > 10 > 24 > 14 > 21 > 28 > 24 > 21 > 29 > 7 > 1 > 6
Gellius, Noctes Atticae, 12, V Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum Stoicorum decreta. <<< >>> VII Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream mulierem veneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit.
Gellius, Noctes Atticae, 12, Caput VI De aenigmate.
1 Quae Graeci dicunt 'aenigmata', hoc genus quidam ex nostris veteribus 'scirpos' appellaverunt. Quale est quod nuper invenimus per hercle anticum, perquam lepidum, tribus versibus senariis compositum aenigma, quod reliquimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo acueremus. 2 Versus tres hi sunt:
semel minusne an bis minus sit nescio,
an utrumque eorum; ut quondam audivi dicier,
Iovi ipsi regi noluit concedere.
3 Hoc qui nolet diutius aput sese quaerere, inveniet quid sit in M. Varronis de sermone Latino ad Marcellum libro secundo.
Gellius HOME
bnf4952.366 bnf13038.98 uldVLF112.45
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik