monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14 > 13 > 12 > 22 > 21 > 19 > 26 > 2 > > 10 > 24 > 14 > 21 > 28 > 24 > 21 > 29 > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 4
Gellius, Noctes Atticae, 12, III 'Lictoris' vocabulum qua ratione conceptum ortumque sit; et super eo diversae sententiae Valgi Rufi et Tulli Tironis. <<<     >>> V Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum Stoicorum decreta.

Gellius, Noctes Atticae, 12, Caput IV Versus accepti ex Q. Ennii septimo annalium, quibus depingitur finiturque ingenium comitasque hominis minoris erga amicum superiorem.

1 Descriptum definitumque est a Quinto Ennio in annali septimo graphice admodum sciteque sub historia Gemini Servili, viri nobilis, quo ingenio, qua comitate, qua modestia, qua fide, qua linguae parsimonia, qua loquendi oportunitate, quanta rerum antiquarum morumque veterum ac novorum scientia quantaque servandi tuendique secreti religione, qualibus denique ad minuendas vitae molestias fomentis, levamentis, solaciis amicum esse conveniat hominis genere et fortuna superioris. 2 Eos ego versus non minus frequenti adsiduoque memoratu dignos puto quam philosophorum de officiis decreta. 3 Ad hoc color quidam vetustatis in his versibus tam reverendus est, suavitas tam inpromisca tamque a fuco omni remota est, ut mea quidem sententia pro antiquis sacratisque amicitiae legibus observandi, tenendi colendique sint. 4 Quapropter adscribendos eos existimavi, si quis iam statim desideraret:

haece locutus vocat, quocum bene saepe libenter
mensam sermonesque suos rerumque suarum
†comiter inpertit, magnam cum lassus diei
partem fuisset de summis rebus regundis
consilio indu foro lato sanctoque senatu;
cui res audacter magnas parvasque iocumque
eloqueretur et †cuncta malaque et bona dictu
evomeret, si qui vellet, tutoque locaret,
quocum multa volup †gaudia clamque palamque;
ingenium, cui nulla malum sententia suadet
ut faceret facinus levis aut mala; doctus, fidelis,
suavis homo, facundus, suo contentus, beatus,
scitus, secunda loquens in tempore, commodus, verbum
paucum, multa tenens antiqua, sepulta vetustas
quae facit et mores veteresque novosque tenentem,
multorum veterum leges divumque hominumque;
prudentem qui dicta loquive tacereve posset:
hunc inter pugnas conpellat Servilius sic.

5 L. Aelium Stilonem dicere solitum ferunt Q. Ennium de semet ipso haec scripsisse picturamque istam morum et ingenii ipsius Q. Ennii factam esse.
Gellius HOME

bnf4952.365 bnf13038.97 uldVLF112.42

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik