monumenta.ch > Gellius > 14 > 17 > 11 > 25 > 14 > 13 > 12 > 22 > 21 > 19 > 26 > 2 > > 10 > 24 > 14 > 21 > 28 > 24 > 21 > 29 > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 4 > 5 > 3
Gellius, Noctes Atticae, 12, II Quod Annaeus Seneca iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio levi futtilique iudicio fuit. <<<     >>> IV Versus accepti ex Q. Ennii septimo annalium, quibus depingitur finiturque ingenium comitasque hominis minoris erga amicum superiorem.

Gellius, Noctes Atticae, 12, Caput III 'Lictoris' vocabulum qua ratione conceptum ortumque sit; et super eo diversae sententiae Valgi Rufi et Tulli Tironis.

1 Valgius Rufus in secundo librorum, quos inscripsit de rebus per epistulam quaesitis, 'lictorem' dicit a 'ligando' appellatum esse, quod, cum magistratus populi Romani virgis quempiam verberari iussissent, crura eius et manus ligari vincirique a viatore solita sint, isque, qui ex conlegio viatorum officium ligandi haberet, 'lictor' sit appellatus; utiturque ad eam rem testimonio M. Tulli verbaque eius refert ex oratione, quae dicta est pro C. Rabirio: 2 'Lictor', inquit 'conliga manus.' Haec ita Valgius. 3 Et nos sane cum illo sentimus; sed Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, 'lictorem' vel a 'limo' vel a 'licio' dictum scripsit: 'Licio enim transverso, quod "limum" appellatur, qui magistratibus' inquit 'praeministrabant, cincti erant.' 4 Si quis autem est, qui propterea putat probabilius esse, quod Tiro dixit, quoniam prima syllaba in 'lictore', sicuti in 'licio', producta est et in eo verbo, quod est 'ligo', correpta est, nihil ad rem istuc pertinet. Nam sicut a 'ligando' 'lictor', et a 'legendo' 'lector' et a 'viendo' 'vitor' et 'tuendo' 'tutor' et 'struendo' 'structor' productis, quae corripiebantur, uocalibus dicta sunt.
Gellius HOME

bnf4952.365 bnf13038.97 uldVLF112.41

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik