monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2 > 14 > 2 > 18 > 19 > 26 > 14 > 19 > 14 > 3 > 14 > 14
Gellius, Noctes Atticae, 11, XIII Quid Titus Castricius de verbis deque sententia quadam C. Gracchi existimarit; quodque esse eam sine ullo sensus emolumento docuerit. <<< >>> XV De 'ludibundo' et 'errabundo' atque id genus verborum productionibus; et quod Laberius sic 'amorabundam' dixit, ut dicitur 'ludibunda' et 'errabunda'; atque inibi, quod Sisenna per huiuscemodi verbum nova figura usus est.
Gellius, Noctes Atticae, 11, Caput XIV Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa vini usum.
1 Simplicissima suavitate et rei et orationis L. Piso Frugi usus est in primo annali, cum de Romuli regis vita atque victu scriberet. 2 Ea verba, quae scripsit, haec sunt: 'Eundem Romulum dicunt ad cenam vocatum ibi non multum bibisse, quia postridie negotium haberet. Ei dicunt: "Romule, si istuc omnes homines faciant, vinum vilius sit." His respondit: "immo vero carum, si, quantum quisque volet, bibat; nam ego bibi quantum volui".'
Gellius HOME
bnf4952.363 bnf13038.92 uldVLF112.33