monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5 > 11 > 21 > 13 > 3 > 17 > 17 > 15 > 11 > 11 > 27 > 13 > 13 > 19 > 31 > 26 > 17 > 29 > 11 > 11
Gellius, Noctes Atticae, 11, X Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi rhetori, non Demostheni, adtribuit; verbaque ipsius C. Gracchi relata. <<< >>> XII Quod Chrysippus philosophus omne verbum ambiguum dubiumque esse dicit, Diodorus contra nullum verbum ambiguum esse putat.
Gellius, Noctes Atticae, 11, Caput XI Verba P. Nigidii, quibus differre dicit 'mentiri' et 'mendacium dicere'.
1 Verba sunt ipsa haec P. Nigidii, hominis in studiis bonarum artium praecellentis, quem M. Cicero ingenii doctrinarumque nomine summe reveritus est: 'Inter mendacium dicere et mentiri distat. Qui mentitur, ipse non fallitur, alterum fallere conatur; qui mendacium dicit, ipse fallitur.' 2 Item hoc addidit: 'Qui mentitur,' inquit 'fallit, quantum in se est; at qui mendacium dicit, ipse non fallit, quantum in se est.' 3 Item hoc quoque super eadem re dicit: 'Vir bonus' inquit 'praestare debet, ne mentiatur, prudens, ne mendacium dicat; alterum incidit in hominem, alterum non.' 4 Varie me hercule et lepide Nigidius tot sententias in eandem rem, quasi aliud atque aliud diceret, disparavit.
Gellius HOME
bnf4952.362 bnf13038.91 uldVLF112.32
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik