monumenta.ch > Gellius > 6
Gellius, Noctes Atticae, 11, V De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia. <<<     >>> VII Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum.

Gellius, Noctes Atticae, 11, Caput VI Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem.

1 In veteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque viri per Castorem. 2 Sed cur illae non iuraverint Herculem, non obscurum est, nam Herculaneo sacrificio abstinent. 3 Cur autem viri Castorem iurantes non appellaverint, non facile dictu est. Nusquam igitur scriptum invenire est apud idoneos quidem scriptores aut 'mehercle' feminam dicere aut 'mecastor' virum; 4 'edepol' autem, quod iusiurandum per Pollucem est, et viro et feminae commune est. 5 Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum ex initiis Eleusinis acceptum; 6 paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere 'edepol' coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed 'mecastor' a viro dici in nullo vetere scripto inveniri.
Gellius HOME

bnf4952.360 bnf13038.90 uldVLF112.30

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik