monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9 > 9 > 8 > 8 > 9 > 8 > 9 > 8 > 20 > 4 > 18 > 1 > 1 > 4 > 4 > 9 > 5 > 8 > 4 > 4
Gellius, Noctes Atticae, 11, III Qualis quantaque sit 'pro' particulae varietas; deque exemplis eius varietatis. <<< >>> V De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia.
Gellius, Noctes Atticae, 11, Caput IV Quem in modum Q. Ennius versus Euripidi aemulatus sit.
1 Euripidis versus sunt in Hecuba verbis, sententia, brevitate insignes inlustresque; 2 Hecuba est ad Ulixen dicens:
τὸ δ' ἀξίωμα, κἄν κακῶς λέγηι, τὸ σὸν
νικᾶι· λόγος γὰρ ἔκ τ' ἀδοξούντων ἰὼν
κἀκ τῶν δοκούντων αὑτὸς οὐ ταὐτὸν σθένει.
3 Hos versus Q. Ennius, cum eam tragoediam verteret, non sane incommode aemulatus est. Versus totidem Enniani hi sunt:
haec tu etsi perverse dices, facile Achivos flexeris;
nam opulenti cum locuntur pariter atque ignobiles,
eadem dicta eademque oratio aequa non aeque valet.
4 Bene, sicuti dixi, Ennius; sed 'ignobiles' tamen et 'opulenti' ἀντὶ ἀδοξούντων καὶ δοκούντων satisfacere sententiae non videntur; nam neque omnes ignobiles ἀδοξοῦσι, <neque omnes opulenti εὐδοξοῦσιν.>
Gellius HOME
bnf4952.360 bnf13038.89 uldVLF112.29