monumenta.ch > Gellius > 5 > 6 > 9 > 3 > 8 > 23 > 3 > 4 > 1 > 4 > 9 > 3 > > 3 > 8 > 1 > 3 > 9 > 3
Gellius, Noctes Atticae, 11, II Quod 'elegantia' apud antiquiores non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur. <<< >>> IV Quem in modum Q. Ennius versus Euripidi aemulatus sit.
Gellius, Noctes Atticae, 11, Caput III Qualis quantaque sit 'pro' particulae varietas; deque exemplis eius varietatis.
1 Quando ab arbitriis negotiisque otium est et motandi corporis gratia aut spatiamur aut vectamur, quaerere nonnumquam aput memet ipsum soleo res eiusmodi parvas quidem minutasque et hominibus non bene eruditis aspernabiles, sed ad veterum scripta penitus noscenda et ad scientiam linguae Latinae cumprimis necessarias: velut est, quod forte nuper in Praenestino recessu vespertina ambulatione solus ambulans considerabam, qualis quantaque esset particularum quarundam in oratione Latina varietas. Quod genus est praepositio 'pro'. 2 Aliter enim dici videbam 'pontifices pro conlegio decrevisse', aliter 'quempiam testem introductum pro testimonio dixisse', aliter M. Catonem in originum quarto: 'proelium factum depugnatumque pro castris' scripsisse et item in quinto: 'urbes insulasque omnis pro agro Illyrio esse', aliter etiam dici 'pro aede Castoris', aliter 'pro rostris', aliter 'pro tribunali', aliter 'pro contione' atque aliter 'tribunum plebis pro potestate intercessisse'. 3 Sed has omnes dictiones qui aut omnino similes et pares aut usquequaque diversas existimaret, errare arbitrabar; nam varietatem istam eiusdem quidem fontis et capitis, non eiusdem tamen esse finis putabam. Quod profecto facile intelleget, si quis adhibeat ad meditationem suam intentionem et habeat veteris orationis usum atque notitiam celebriorem.
Gellius HOME
bnf4952.360 bnf13038.88 uldVLF112.28
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik