monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2 > 14 > 2 > 18 > 19 > 26 > 14 > 19 > 14 > 3 > 14 > 14 > 10 > 2 > 10 > 2 > 2 > > 15 > 14 > 14 > 15 > 11 > 28
Gellius, Noctes Atticae, 10, XXVII Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli. <<< >>> XXIX Quod particula 'atque' non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque.
Gellius, Noctes Atticae, 10, Caput XXVIII De aetatium finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum.
1 Tubero in historiarum primo scripsit Servium Tullium regem, populi Romani cum illas quinque classes <seniorum et> iuniorum census faciendi gratia institueret, pueros esse existimasse, qui minores essent annis septem decem, atque inde ab anno septimo decimo, quo idoneos iam esse reipublicae arbitraretur, milites scripsisse, eosque ad annum quadragesimum sextum 'iuniores' supraque eum annum 'seniores' appellasse. 2 Eam rem propterea notaui, ut discrimina, quae fuerint iudicio moribusque maiorum pueritiae, iuventae, senectae, ex ista censione Servi Tulli, prudentissimi regis, noscerentur.
Gellius HOME
bnf4952.360 bnf13038.87 uldVLF112.26