monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5 > 11 > 21 > 13 > 3 > 17 > 17 > 15 > 11 > 11 > 27
Gellius, Noctes Atticae, 10, XXVI Inscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium, quod transfretationem 'transgressum' dixerit, et 'transgressos' qui transfretassent. <<<     >>> XXVIII De aetatium finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum.

Gellius, Noctes Atticae, 10, Caput XXVII Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli.

1 In litteris veteribus memoria exstat, quod par quondam fuit vigor et acritudo amplitudoque populi Romani atque Poeni; 2 neque inmerito aestimatum: cum aliis quidem populis de uniuscuiusque republica, cum Poenis autem de omnium terrarum imperio decertatum. 3 Eius rei specimen est in illo utriusque populi verbo factum: Q. Fabius, imperator Romanus, dedit ad Carthaginienses epistulam. Ibi scriptum fuit populum Romanum misisse ad eos hastam et caduceum, signa duo belli aut pacis, ex quis, utrum vellent, eligerent; quod elegissent, id unum ut esse missum existimarent. 4 Carthaginienses responderunt neutrum sese eligere, sed posse, qui adtulissent, utrum mallent, relinquere; quod reliquissent, id sibi pro electo futurum. 5 M. autem Varro non hastam ipsam neque ipsum caduceum missa dicit, sed duas tesserulas, in quarum altera caducei, in altera hastae imulacra fuerunt incisa.
Gellius HOME

bnf4952.359 bnf13038.87 uldVLF112.25

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik