monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2 > 14 > 2 > 18 > 19 > 26
Gellius, Noctes Atticae, 10, XXV Telorum et iaculorum gladiorumque atque inibi navium quoque vocabula, quae scripta in veterum libris reperiuntur. <<< >>> XXVII Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli.
Gellius, Noctes Atticae, 10, Caput XXVI Inscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium, quod transfretationem 'transgressum' dixerit, et 'transgressos' qui transfretassent.
1 Asinio Pollioni in quadam epistula, quam ad Plancum scripsit, et quibusdam aliis C. Sallusti iniquis dignum nota visum est, quod in primo historiarum maris transitum transmissumque navibus factum 'transgressum' appellavit eosque, qui fretum transmiserant, quos 'transfretasse' dici solitum est, 'transgressos' dixit. 2 Verba ipsa Sallusti posui: 'Itaque Sertorius levi praesidio relicto in Mauretania nanctus obscuram noctem aestu secundo furtim aut celeritate vitare proelium in transgressu conatus est.' 3 Ac deinde infra ita scripsit: 'Transgressos omnis recipit mons praeceptus a Lusitanis.' 4 Hoc igitur et minus proprie et ἀπερισκέπτως et nullo gravi auctore dictum aiunt. 'Nam "transgressus"' inquit 'a transgrediendo dicitur, idque ipsum ab ingressu et a pedum gradu appellatum.' 5 Idcirco verbum 'transgredi' convenire non putavit neque volantibus neque serpentibus neque navigantibus, sed his solis, qui gradiuntur et pedibus iter emetiuntur. Propterea negant aput scriptorem idoneum aut navium 'transgressum' reperiri posse aut pro transfretatione 'transgressum'. 6 Sed quaero ego, cur non, sicuti 'cursus' navium recte dici solet, ita 'transgressus' etiam navibus factus dici possit? praesertim cum brevitas tam angusti fretus, qui terram Africam Hispaniamque interfluit, elegantissime 'transgressionis' vocabulo, quasi paucorum graduum spatium, definita sit. 7 Qui auctoritatem autem requirunt et negant dictum 'ingredi' 'transgredi've in navigantibus, volo uti respondeant, quantum existiment interesse 'ingredi' atque 'ambulare'. 8 Atqui Cato in libro de re rustica: 'fundus' inquit 'eo in loco habendus est, ut et oppidum prope amplum sit et mare aut amnis, qua naves ambulant.' 9 Appetitas porro huiuscemodi translationes habitasque esse pro honestamentis orationis Lucretius quoque testimonium in hac eadem voce dicit. In quarto enim libro clamorem per arterias et per fauces 'gradientem' dicit, quod est nimio confidentius, quam illud de navibus Sallustianum. Versus Lucreti hi sunt:
praeterea radit vox fauces saepe, facitque
asperiora foras gradiens arteria clamor.
10 Propterea Sallustius in eodem libro non eos solum, qui navibus veherentur, sed et 'scaphas' quoque nantes 'progressas' dicit. Verba ipsa de scaphis posui: 'Earum aliae paululum progressae nimio simul et incerto onere, cum pavor corpora agitaverat, deprimebantur.'
Gellius HOME
bnf4952.359 bnf13038.87 uldVLF112.25