monumenta.ch > Gellius > 11 > 13 > 10 > 21 > 19 > 17 > 11 > 13 > 12 > 14 > 24 > 2 > 10 > 15 > 22 > 12 > 16 > 21
Gellius, Noctes Atticae, 10, XX Quid sit 'rogatio', quid 'lex', quid 'plebisscitum', quid 'privilegium'; et quantum ista omnia differant. <<<     >>> XXII Locus exemptus ex Platonis libro, qui inscribitur Gorgias, de falsae philosophiae probris, quibus philosophos temere incessunt, qui emolumenta verae philosophiae ignorant.

Gellius, Noctes Atticae, 10, Caput XXI Quam ob causam M. Cicero his omnino verbis 'novissime' et 'novissimus' observantissime vitarit.

1 Non paucis verbis, quorum frequens usus est nunc et fuit, M. Ciceronem noluisse uti manifestum est, quod ea non probaret; velut est et 'novissimus' et 'novissime'. 2 Nam cum et M. Cato et Sallustius et alii quoque aetatis eiusdem verbo isto promisce usitati sint, multi etiam non indocti viri in libris id suis scripserint, abstinuisse eo tamen tamquam non Latino videtur, quoniam, qui doctissimus eorum temporum fuerat, L. Aelius Stilo ut novo et inprobo verbo uti vitaverat. Propterea, quid M. quoque Varro de ista voce existimaverit, verbis ipsius Varronis ex libro de lingua Latina ad Ciceronem sexto demonstrandum putavi. 'Quod "extremum"' inquit 'dicebatur, dici "novissimum" coeptum vulgo, quod mea memoria ut Aelius, sic senes alii, quod nimium novum verbum esset, vitabant; cuius origo, ut a "vetere" "vetustius" ac "veterrimum" sic a "novo" declinatum "novius" et "novissimum".'
Gellius HOME

bnf4952.359 bnf13038.84 uldVLF112.22

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik