monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9 > 9 > 8 > 8 > 9 > 8 > 9 > 8 > 20 > 4 > 18 > 1 > 1 > 4 > 4 > 9 > 5 > 8 > 4 > 4 > 9 > 8 > 8 > 20
Gellius, Noctes Atticae, 10, XIX Non purgari neque levari peccatum, cum praetenditur peccatorum, quae alii quoque peccaverunt, similitudo; atque inibi verba ex oratione super ea re Demosthenis. <<<     >>> XXI Quam ob causam M. Cicero his omnino verbis 'novissime' et 'novissimus' observantissime vitarit.

Gellius, Noctes Atticae, 10, Caput XX Quid sit 'rogatio', quid 'lex', quid 'plebisscitum', quid 'privilegium'; et quantum ista omnia differant.

1 Quaeri audio, quid 'lex' sit, quid 'plebisscitum', quid 'rogatio', quid 'privilegium'. 2 Ateius Capito, publici privatique iuris peritissimus, quid 'lex' esset, hisce verbis definivit: 'Lex' inquit 'est generale iussum populi aut plebis rogante magistratu.' 3 Ea definitio si probe facta est, neque de imperio Cn. Pompei neque de reditu M. Ciceronis neque de caede P. Clodi quaestio neque alia id genus populi plebisve iussa 'leges' vocari possunt. 4 Non sunt enim generalia iussa neque de universis civibus, sed de singulis concepta; quocirca 'privilegia' potius vocari debent, quia veteres 'priva' dixerunt, quae nos 'singula' dicimus. Quo verbo Lucilius in primo satirarum libro usus est:

                                                   abdomina thynni
advenientibus priva dabo cephalaeaque acarnae.

5 Plebem' autem Capito in eadem definitione seorsum a populo divisit, quoniam in populo omnis pars civitatis omnesque eius ordines contineantur, 'plebes' vero ea dicatur, in qua gentes civium patriciae non insunt. 6 'Plebisscitum' igitur est secundum eum Capitonem lex, quam plebes, non populus, accipit. 7 Sed totius huius rei iurisque, sive cum populus sive cum plebs rogatur,
Gellius HOME

bnf4952.359 bnf13038.84 uldVLF112.21

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik