monumenta.ch > Gellius > 22 > 12 > 5 > 11 > 21 > 13 > 3 > 17 > 17 > 15 > 11 > 11 > 27 > 13 > 13 > 19 > 31 > 26 > 17 > 29 > 11 > 11 > 16 > 13 > 12 > 13 > 3 > 18 > 16 > 12 > 12 > 10 > 15 > 2 > 12 > 12 > 17
Gellius, Noctes Atticae, 10, XVI Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit in Romana historia erratos. <<< >>> XVIII Historia de Artemisia; deque eo certamine, quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est.
Gellius, Noctes Atticae, 10, Caput XVII Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese privauerit; et super ea re versus Laberii pure admodum et venuste facti.
1 Democritum philosophum in monumentis historiae Graecae scriptum est, virum praeter alios venerandum auctoritateque antiqua praeditum, luminibus oculorum sua sponte se privasse, quia existimaret cogitationes commentationesque animi sui in contemplandis naturae rationibus vegetiores et exactiores fore, si eas videndi inlecebris et oculorum impedimentis liberasset. 2 Id factum eius modumque ipsum, quo caecitatem facile sollertia subtilissima conscivit, Laberius poeta in mimo, quem scripsit Restionem, versibus quidem satis munde atque graphice factis descripsit, sed causam voluntariae caecitatis finxit aliam vertitque in eam rem, quam tum agebat, non inconcinniter. 3 Est enim persona, quae hoc aput Laberium dicit, divitis avari et parci sumptum plurimum asotiamque adulescentis viri deplorantis. 4 Versus Laberiani sunt:
Democritus Abderites physicus philosophus
clipeum constituit contra exortum Hyperionis,
oculos effodere ut posset splendore aereo.
Ita radiis solis aciem effodit luminis,
malis bene esse ne videret civibus.
sic ego fulgentis splendorem pecuniae
volo elucificare exitum aetati meae,
ne in re bona videam esse nequam filium.
Gellius HOME
bnf4952.357 bnf13038.84 uldVLF112.19
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik