monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2 > 14 > 2 > 18 > 19 > 26 > 14 > 19 > 14 > 3 > 14 > 14 > 10 > 2 > 10 > 2 > 2 > > 15 > 14
Gellius, Noctes Atticae, 10, XIII 'Cum partim hominum' qua ratione veteres dixerint. <<<     >>> XV De flaminis Dialis deque flaminicae caerimonis; verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.

Gellius, Noctes Atticae, 10, Caput XIV 'Iniuria mihi factum itur' quali verborum ordine Cato dixerit.

1 Audio 'illi iniuriam factum iri', audio 'contumeliam dictum iri' vulgo quoque ita dici, vulgo et istam esse verborum figuram iam in medio loquendi usu, idcircoque exemplis supersedeo. 2 Sed 'contumelia illi' vel 'iniuria factum itur' paulo est remotius, exemplum igitur ponemus. 3 M. Cato pro se contra C. Cassium: 'Atque evenit ita, Quirites, uti in hac contumelia, quae mihi per huiusce petulantiam factum itur, rei quoque publicae medius fidius miserear, Quirites.' 4 Sicut autem 'contumeliam factum iri' significat iri ad contumeliam faciendam, id est operam dari, quo fiat contumelia, ita <'contumelia> mihi factum itur' casu tantum inmutato idem dicit.
Gellius HOME

bnf4952.356 bnf13038.83 uldVLF112.17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik