monumenta.ch > Gellius > 10 > 2 > 18 > 12 > > 10 > 15 > 10 > 2 > 14 > 2 > 18 > 19 > 26 > 14 > 19 > 14 > 3 > 14 > 14 > 10
Gellius, Noctes Atticae, 10, IX Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit; quaeque earum instructionum sint vocabula. <<<     >>> XI Verbum 'mature' quid significet quaeque vocis eius ratio sit; et quod eo verbo volgus hominum inproprie utatur; atque inibi, quod 'praecox' declinatum 'praecocis' faciat, non 'praecoquis'.

Gellius, Noctes Atticae, 10, Caput X Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum in eo digito gestaverint, qui est in manu sinistra minimo proximus.

1 Veteres Graecos anulum habuisse in digito accipimus sinistrae manus, qui minimo est proximus. Romanos quoque homines aiunt sic plerumque anulis usitatos. 2 Causam esse huius rei Apion in libris Aegyptiacis hanc dicit, quod insectis apertisque humanis corporibus, ut mos in Aegypto fuit, quas Graeci ἀνατομάς appellant, repertum est nervum quendam tenuissimum ab eo uno digito, de quo diximus, ad cor hominis pergere ac pervenire; propterea non inscitum visum esse eum potissimum digitum tali honore decorandum, qui continens et quasi conexus esse cum principatu cordis videretur.
Gellius HOME

bnf4952.355 bnf13038.82 uldVLF112.14