monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9 > 9 > 8 > 8 > 9 > 8 > 9 > 8 > 20 > 4 > 18 > 1 > 1 > 4 > 4 > 9
Gellius, Noctes Atticae, 10, VIII Inter ignominias militares, quibus milites coercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse videatur causa huiuscemodi castigationis. <<<     >>> X Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum in eo digito gestaverint, qui est in manu sinistra minimo proximus.

Gellius, Noctes Atticae, 10, Caput IX Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit; quaeque earum instructionum sint vocabula.

1 Vocabula sunt militaria, quibus instructa certo modo acies appellari solet: 'frons', 'subsidia', 'cuneus', 'orbis', 'globus', 'forfices', 'serra', 'alae', 'turres'. 2 Haec et quaedam item alia invenire est in libris eorum, qui de militari disciplina scripserunt. 3 Tralata autem sunt ab ipsis rebus, quae ita proprie nominantur, earumque rerum in acie instruenda sui cuiusque vocabuli imagines ostenduntur.
Gellius HOME

bnf4952.354 bnf13038.82 uldVLF112.14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik