monumenta.ch > Gellius > 1 > 6 > 6 > 20 > 9 > 8 > 4 > 9 > 9 > 8 > 8 > 9 > 8 > 9 > 8 > 20 > 4 > 18 > 1 > 1 > 4 > 4 > 9 > 5 > 8
Gellius, Noctes Atticae, 10, VII Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rodanum, sicuti M. Varronem memini scribere. <<<     >>> IX Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit; quaeque earum instructionum sint vocabula.

Gellius, Noctes Atticae, 10, Caput VIII Inter ignominias militares, quibus milites coercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse videatur causa huiuscemodi castigationis.

1 Fuit haec quoque antiquitus militaris animadversio iubere ignominiae causa militi venam solvi et sanguinem dimitti. 2 Cuius rei ratio in litteris veteribus, quas equidem invenire potui, non exstat; sed opinor factum hoc primitus in militibus stupentis animi et a naturali habitu declinatis, ut non tam poena quam medicina videretur. 3 Postea tamen ob pleraque alia delicta idem facitatum esse credo per consuetudinem, quasi minus sani viderentur omnes, qui delinquerent.
Gellius HOME

bnf4952.354 bnf13038.81 uldVLF112.14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik