monumenta.ch > Gellius > 30 > 7 > 7 > 7 > 7 > 7
Gellius, Noctes Atticae, 10, VI Multam dictam esse ab aedilibus plebi Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius. <<< >>> VIII Inter ignominias militares, quibus milites coercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse videatur causa huiuscemodi castigationis.
Gellius, Noctes Atticae, 10, Caput VII Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rodanum, sicuti M. Varronem memini scribere.
1 Omnium fluminum, quae in maria, qua imperium Romanum est, fluunt, quam Graeci τὴν εἴσω θάλασσαν appellant, maximum esse Nilum consentitur. Proxima magnitudine esse Histrum scripsit Sallustius. 2 Varro autem cum de parte orbis, quae Europa dicitur, dissereret, in tribus primis eius terrae fluminibus Rodanum esse ponit, per quod videtur eum facere Histro aemulum. Histros enim quoque in Europa fluit.
Gellius HOME
bnf4952.354 bnf13038.81 uldVLF112.14